Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 126
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/126/ hominem curare, philosophiae sane tyroni

etiam risui se sannisque proponet. Nam, si caetera

curat, quanto magis hominem, quem horum

omnium quae videmus tum spectatorem quasi

quendam, tum etiam dominum constituit

confirmavitque, adeoque prae caeteris ordine

eget maxime et custodia utpote prae reliquis

constitutum sibi ordinem et lineas cupiens

transilire. Praeterea, ut supra probavimus

contra Cardanum, et Aristoteles in 2. Physicorum

adstipulatur, omnia haec inferiora propter

hominem sunt, tanquam ipsorum finem: quod,

si Deus eorum quae ad finem ordinata sunt

curam gerit, quanto magis finem ipsum curare

putandus est?

 

 

EXERCITATIO XXII

Ad Ciceronianas probationes adducit Boëtii

et Aquinatis resolutiones, quas

etiam confutat.

 

Primae rationi: divina providentia certa

est infallibilis et invariabilis; at his

contrarias conditiones liberum arbitrium sibi

vindicat; nullo igitur modo consentire

possunt. Boëtius, in libro 5. De consolatione, pros. 6.,

tres profert responsiones, quarum

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES